- LABYRINTHUS
- LABYRINTHUSlocus multis viarum ambagibus inflexus. Quatuor autem praecipuos fuisse Labyrinthos docet Plin. l. 5. c. 9. et l. 36 c. 13. Creticum a Daedalo factum Aegyptium Psammetichi opus Lemnium columnarum nitore iusignem, ac Italicum a Porsena Hetruscorum Rege, sepulchri causâ exstructum. Aegyptium Labyrinthum sic P. Mela describit. l. 1. c. 9. Psammeticbi opus Labyrinthus, domos ter milte, et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus, actectus, unum in se descensum habet, intus pene innumerabiles vias, multis ambagibus, huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu, et saepe revocatis porticibus ancipites. Quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tanum redeunte flexu, quantum processerat, magno et in explicabili errore perpiexus est. Multi quidem de hoc Aegyptio Labytintho agunt, nemo tamen diligentius Plinio, qui illum portentissimum bumani impendii opus appellat. Vide Voss. ad P. Melam p. 56. Labyrinthum Creticum sic exprimit Virg. Aen. l. 5. v. 588.Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta,Parietibus textum caecis iter, ancipitemqueveMilles viis habuisse dolum, quo signa sequendiFalleret indeprensus, et irremeabilis errior.Ubi Serv. Labyrinthus locus apud Cretam factus a Daedalo, perlexus parietibus, ubi Minotaurus inelusus est, ex Pasiphae. et tauro genitus. Eustath. Λαβύρινθος, πήλαιον Κρητικὸν ὑπόγείον τε καὶ πολυέλικτον.Suid. et Hesych. Κοχλιοειδὴς dicitur. Apud Suid. adagii specie dicitur Labyrintbus, de re difficili et inextricabili. Hinc Labyrintheus. Catull. Carm. 64. v. 114.Nec Labyrintheis e flexibus egredientemTecti frustraretur et inobservabilis error.Nic. Lloyd. Stabo l. 10. p. 477. Ad eius imitationem, Theseum, devicto Minotauro, saltationem institunsse, legimus, de qua sic Scalig. poet. l. 1. c. 18. Eam Theseus, cum sociis redux, in patria lusit, circum aram Deltam. Plures erant simul, verum certis ordinibus: utinque a capititibus lecti Duces verius certos inter se subeuntes implicabant. Qualem ludum Troiam divinus descripsit poeta: non sine summa eruditione appositâ Labyrinthi comparatione. Allusit enim ad hanc Thesei saltationem, fatali illo pudore, sine fuco atque ostentatione --- Eam Theseus γέρανον vocavit, cum ob aciem, tum propter commutationem, certis legibus servatam etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.